Znaleziono 4831 Wyniki dla: Pro
Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis: (Liber Numeri 18, 21)
et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiæ vestræ: quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii. (Liber Numeri 18, 31)
Colliget autem vir mundus cineres vaccæ, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam, et in aquam aspersionis: quia pro peccato vacca combusta est. (Liber Numeri 19, 9)
Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus, (Liber Numeri 19, 11)
Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum fœderis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt: Domine Deus, audi clamorem hujus populi, et aperi eis thesaurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos. (Liber Numeri 20, 6)
Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum itineris ac laboris: (Liber Numeri 21, 4)
venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo, (Liber Numeri 21, 7)
et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet. (Liber Numeri 21, 8)
Fecit ergo Moyses serpentem æneum, et posuit eum pro signo: quem cum percussi aspicerent, sanabantur. (Liber Numeri 21, 9)
Profectique filii Israël castrametati sunt in Oboth. (Liber Numeri 21, 10)
Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in finibus Amorrhæi. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhæos. (Liber Numeri 21, 13)
Idcirco dicitur in proverbio: Venite in Hesebon: ædificetur, et construatur civitas Sehon: (Liber Numeri 21, 27)
