Mosaico decorativo

Znaleziono 4831 Wyniki dla: Pro

  • teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit), (Epistula ad Hebraeos 10, 23)

  • et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum: (Epistula ad Hebraeos 10, 24)

  • non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. (Epistula ad Hebraeos 10, 25)

  • Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, (Epistula ad Hebraeos 10, 26)

  • et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti. (Epistula ad Hebraeos 10, 33)

  • Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. (Epistula ad Hebraeos 10, 36)

  • Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem. (Epistula ad Hebraeos 11, 9)

  • Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. (Epistula ad Hebraeos 11, 11)

  • Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis. (Epistula ad Hebraeos 11, 12)

  • Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. (Epistula ad Hebraeos 11, 13)

  • Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones: (Epistula ad Hebraeos 11, 17)

  • Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit. (Epistula ad Hebraeos 11, 22)


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina