Znaleziono 4831 Wyniki dla: Pro
Caritas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur. (Epistula I ad Corinthios 13, 8)
Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. (Epistula I ad Corinthios 13, 9)
Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis. (Epistula I ad Corinthios 14, 1)
Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem. (Epistula I ad Corinthios 14, 3)
Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat: qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat. (Epistula I ad Corinthios 14, 4)
Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis ; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat. (Epistula I ad Corinthios 14, 5)
Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina? (Epistula I ad Corinthios 14, 6)
Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus. (Epistula I ad Corinthios 14, 22)
Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus: (Epistula I ad Corinthios 14, 24)
occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. (Epistula I ad Corinthios 14, 25)
Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent. (Epistula I ad Corinthios 14, 29)
Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur: (Epistula I ad Corinthios 14, 31)
