Znaleziono 4831 Wyniki dla: Pro
Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. (Evangelium secundum Ioannem 11, 55)
Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 9)
quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum. (Evangelium secundum Ioannem 12, 11)
acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël. (Evangelium secundum Ioannem 12, 13)
Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum. (Evangelium secundum Ioannem 12, 18)
Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit. (Evangelium secundum Ioannem 12, 19)
Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc: (Evangelium secundum Ioannem 12, 27)
Respondit Jesus, et dixit: Non propter me hæc vox venit, sed propter vos. (Evangelium secundum Ioannem 12, 30)
ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? (Evangelium secundum Ioannem 12, 38)
Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: (Evangelium secundum Ioannem 12, 39)
Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur. (Evangelium secundum Ioannem 12, 42)
Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit: Non estis mundi omnes. (Evangelium secundum Ioannem 13, 11)
