Mosaico decorativo

Znaleziono 4831 Wyniki dla: Pro

  • Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus. (Liber Proverbiorum 31, 10)

  • et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. (Liber Ecclesiastes 1, 13)

  • coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum ac provinciarum ; feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda ; (Liber Ecclesiastes 2, 8)

  • Et omnia quæ desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quæ præparaveram ; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo. (Liber Ecclesiastes 2, 10)

  • Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 15)

  • Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est? (Liber Ecclesiastes 2, 22)

  • Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis. (Liber Ecclesiastes 3, 18)

  • Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi ; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est. (Liber Ecclesiastes 4, 4)

  • Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo. (Liber Ecclesiastes 4, 15)

  • Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali. (Liber Ecclesiastes 4, 17)

  • Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram ; idcirco sint pauci sermones tui. (Liber Ecclesiastes 5, 1)

  • Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde: (Liber Ecclesiastes 5, 3)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina