Znaleziono 4831 Wyniki dla: Pro
Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes. (Liber Thobis 6, 21)
Tobias dixit : Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam. (Liber Thobis 7, 10)
dixit ei angelus : Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua : propterea alius non potuit habere illam. (Liber Thobis 7, 12)
Dixitque ei : Forti animo esto, filia mea : Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quod perpessa es. (Liber Thobis 7, 20)
Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem jecoris, posuitque eam super carbones vivos. (Liber Thobis 8, 2)
Si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentiæ tuæ : (Liber Thobis 9, 2)
Illa autem nullo modo consolari poterat, sed quotidie exiliens circumspiciebat, et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur, ut procul videret eum, si fieri posset, venientem. (Liber Thobis 10, 7)
Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te. (Liber Thobis 12, 13)
Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum : et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus. (Liber Thobis 12, 22)
Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam. (Liber Thobis 13, 5)
Reliquum vero vitæ suæ in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace. (Liber Thobis 14, 4)
Prope erit interitus Ninive : non enim excidit verbum Domini : et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israël, revertentur ad eam. (Liber Thobis 14, 6)