Znaleziono 1195 Wyniki dla: Pot
Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? (Evangelium secundum Matthaeum 25, 37)
esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi potum: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 42)
potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 9)
Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? (Evangelium secundum Matthaeum 26, 40)
Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 42)
Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei: (Evangelium secundum Matthaeum 27, 42)
Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra: (Evangelium secundum Matthaeum 28, 18)
Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ. (Evangelium secundum Marcum 1, 22)
Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. (Evangelium secundum Marcum 1, 27)
Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare. (Evangelium secundum Marcum 1, 40)
Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? (Evangelium secundum Marcum 2, 7)
Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico), (Evangelium secundum Marcum 2, 10)