Znaleziono 386 Wyniki dla: Populi
Et dicam: Viam facite, præbete iter ; declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei. (Liber Isaiae 57, 14)
Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui ; (Liber Isaiae 63, 11)
Non ædificabunt, et alius habitabit ; non plantabunt, et alius comedet: secundum enim dies ligni erunt dies populi mei, et opera manuum eorum inveterabunt. (Liber Isaiae 65, 22)
Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. (Liber Isaiae 66, 6)
In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem: Ventus urens in viis quæ sunt in deserto viæ filiæ populi mei, non ad ventilandum et ad purgandum. (Liber Ieremiae 4, 11)
Et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax ! et non erat pax. (Liber Ieremiae 6, 14)
Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere: luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos. (Liber Ieremiae 6, 26)
Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio, et videte quæ fecerim ei propter malitiam populi mei Israël. (Liber Ieremiae 7, 12)
Et erit morticinum populi hujus in cibos volucribus cæli et bestiis terræ, et non erit qui abigat. (Liber Ieremiae 7, 33)
Et sanabant contritionem filiæ populi mei ad ignominiam, dicentes: Pax, pax ! cum non esset pax. (Liber Ieremiae 8, 11)
Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua: Numquid Dominus non est in Sion? aut rex ejus non est in ea? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus alienis? (Liber Ieremiae 8, 19)
Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me. (Liber Ieremiae 8, 21)
