Znaleziono 386 Wyniki dla: Populi
Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum: postea autem fiet socius bonorum, et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur. (Liber II Maccabaeorum 5, 20)
Cum autem Machabæo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis. (Liber II Maccabaeorum 10, 21)
Respondentem vero Oniam dixisse: Hic est fratrum amator, et populi Israël: hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Jeremias propheta Dei. (Liber II Maccabaeorum 15, 14)
Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Israël. (Liber II Maccabaeorum 15, 16)
In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis. (Liber Proverbiorum 14, 28)
Qui dicunt impio: Justus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus. (Liber Proverbiorum 24, 24)
Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo ; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 4, 16)
placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in præcordiis talia, (Liber Sapientiae 4, 14)
Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis: (Liber Sapientiae 6, 22)
Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est. (Liber Sapientiae 6, 26)
Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animæ superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi: (Liber Sapientiae 15, 14)
In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum. (Liber Ecclesiasticus 9, 24)
