Znaleziono 1927 Wyniki dla: Poder De Deus
Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto, (Liber Psalmorum 67, 8)
Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hæreditati tuæ ; et infirmata est, tu vero perfecisti eam. (Liber Psalmorum 67, 10)
Animalia tua habitabunt in ea ; parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. (Liber Psalmorum 67, 11)
Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. (Liber Psalmorum 67, 20)
Deus noster, Deus salvos faciendi ; et Domini, Domini exitus mortis. (Liber Psalmorum 67, 21)
Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis. (Liber Psalmorum 67, 22)
Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto. (Liber Psalmorum 67, 25)
Manda, Deus, virtuti tuæ ; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. (Liber Psalmorum 67, 29)
Mirabilis Deus in sanctis suis ; Deus Israël ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ. Benedictus Deus ! (Liber Psalmorum 67, 36)
Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam. (Liber Psalmorum 68, 2)
Deus, tu scis insipientiam meam ; et delicta mea a te non sunt abscondita. (Liber Psalmorum 68, 6)
Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum ; non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël. (Liber Psalmorum 68, 7)