Znaleziono 1212 Wyniki dla: Pater Et Filius
Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem ; et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere cœpit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia. (Liber Sapientiae 14, 15)
Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. (Liber Ecclesiasticus 3, 13)
In judicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum: (Liber Ecclesiasticus 4, 10)
et eris tu velut filius Altissimi obediens, et miserebitur tui magis quam mater. (Liber Ecclesiasticus 4, 11)
Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiæ placuerunt. (Liber Ecclesiasticus 17, 29)
Domine, pater et dominator vitæ meæ, ne derelinquas me in consilio eorum, nec sinas me cadere in illis. (Liber Ecclesiasticus 23, 1)
Domine, pater et Deus vitæ meæ, ne derelinquas me in cogitatu illorum. (Liber Ecclesiasticus 23, 4)
Mortuus est pater ejus, et quasi non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se. (Liber Ecclesiasticus 30, 4)
Equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadet præceps. (Liber Ecclesiasticus 30, 8)
Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventus similis illi in gloria: qui conservavit legem Excelsi, et fuit in testamento cum illo. (Liber Ecclesiasticus 44, 20)
Phinees, filius Eleazari, tertius in gloria est, imitando eum in timore Domini, (Liber Ecclesiasticus 45, 28)
et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse, et Caleb filius Jephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiæ. (Liber Ecclesiasticus 46, 9)