Znaleziono 1212 Wyniki dla: Pater Et Filius
Ascendit itaque Banaias filius Jojadæ, et aggressus eum interfecit : sepultusque est in domo sua in deserto. (Liber I Regum 2, 34)
Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris præcepta mea et mandata mea, sicut ambulavit pater tuus, longos faciam dies tuos. (Liber I Regum 3, 14)
Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte : dormiens quippe oppressit eum. (Liber I Regum 3, 19)
Responditque altera mulier : Non est ita ut dicis, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat : Mentiris : filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege. (Liber I Regum 3, 22)
Tunc rex ait : Hæc dicit : Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est : et ista respondit : Non, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. (Liber I Regum 3, 23)
Dixit autem mulier, cujus filius erat vivus, ad regem (commota sunt quippe viscera ejus super filio suo) : Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat : Nec mihi nec tibi sit, sed dividatur. (Liber I Regum 3, 26)
et hi principes quos habebat : Azarias filius Sadoc sacerdotis : (Liber I Regum 4, 2)
Elihoreph et Ahia filii Sisa scribæ : Josaphat filius Ahilud a commentariis : (Liber I Regum 4, 3)
Banaias filius Jojadæ super exercitum : Sadoc autem et Abiathar sacerdotes : (Liber I Regum 4, 4)
Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi : Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis : (Liber I Regum 4, 5)
et Ahisar præpositus domus : et Adoniram filius Abda super tributa. (Liber I Regum 4, 6)
Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, quæ est juxta Sarthana subter Jezrahel, a Bethsan usque Abelmehula e regione Jecmaan. (Liber I Regum 4, 12)