Znaleziono 10 Wyniki dla: Paradiso
Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum: (Liber Genesis 2, 15)
Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur: (Liber Genesis 3, 2)
Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. (Liber Genesis 3, 8)
Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. (Liber Genesis 3, 10)
Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est. (Liber Genesis 3, 23)
ego quasi trames aquæ immensæ de fluvio: ego quasi fluvii dioryx, et sicut aquæductus exivi de paradiso. (Liber Ecclesiasticus 24, 41)
Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei ; abietes non adæquaverunt summitatem ejus, et platani non fuerunt æquæ frondibus illius: omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi, et pulchritudini ejus. (Prophetia Ezechielis 31, 8)
Quoniam speciosum feci eum, et multis condensisque frondibus, et æmulata sunt eum omnia ligna voluptatis quæ erant in paradiso Dei. (Prophetia Ezechielis 31, 9)
Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso. (Evangelium secundum Lucam 23, 43)
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei. (Apocalypsis Ioannis 2, 7)