Znaleziono 21 Wyniki dla: Ozias

  • Fecitque quod erat placitum coram Domino: juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, operatus est. (Liber II Regum 15, 34)

  • Thahath filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus. (Liber I Paralipomenon 6, 24)

  • Sedecim annorum erat Ozias cum regnare cœpisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jechelia de Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 26, 3)

  • Ædificavitque Ozias turres in Jerusalem super portam anguli, et super portam vallis, et reliquas in eodem muri latere, firmavitque eas. (Liber II Paralipomenon 26, 9)

  • Præparavit quoque eis Ozias, id est, cuncto exercitui, clypeos, et hastas, et galeas, et loricas, arcusque et fundas ad jaciendos lapides. (Liber II Paralipomenon 26, 14)

  • Iratusque Ozias, tenens in manu thuribulum ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus. Statimque orta est lepra in fronte ejus coram sacerdotibus, in domo Domini super altare thymiamatis. (Liber II Paralipomenon 26, 19)

  • Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suæ, et habitavit in domo separata plenus lepra, ob quam ejectus fuerat de domo Domini. Porro Joatham filius ejus rexit domum regis, et judicabat populum terræ. (Liber II Paralipomenon 26, 21)

  • Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum, eo quod esset leprosus: regnavitque Joatham filius ejus pro eo. (Liber II Paralipomenon 26, 23)

  • Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini: et adhuc populus delinquebat. (Liber II Paralipomenon 27, 2)

  • Et de filiis Harim, Maasia, et Elia, et Semeia, et Jehiel, et Ozias. (Liber Esdrae 10, 21)

  • In diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Simeon, et Charmi, qui et Gothoniel. (Liber Iudith 6, 11)

  • Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei cœnam magnam. (Liber Iudith 6, 19)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina