Znaleziono 108 Wyniki dla: Ostium

  • et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus : et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur. (Liber I Regum 6, 34)

  • audivit Ahias sonitum pedum ejus introëuntis per ostium, et ait : Ingredere, uxor Jeroboam : quare aliam te esse simulas ? ego autem missus sum ad te durus nuntius. (Liber I Regum 14, 6)

  • pro quibus fecit rex Roboam scuta ærea, et tradidit ea in manum ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis. (Liber I Regum 14, 27)

  • Rex autem Israël, et Josaphat rex Juda, sedebant unusquisque in solio suo, vestiti cultu regio, in area juxta ostium portæ Samariæ : et universi prophetæ prophetabant in conspectu eorum. (Liber I Regum 22, 10)

  • et ingredere, et claude ostium tuum cum intrinsecus fueris tu, et filii tui: et mitte inde in omnia vasa hæc, et cum plena fuerint, tolles. (Liber II Regum 4, 4)

  • Ivit itaque mulier, et clausit ostium super se, et super filios suos: illi offerebant vasa, et illa infundebat. (Liber II Regum 4, 5)

  • Præcepit itaque ut vocaret eam: quæ cum vocata fuisset, et stetisset ante ostium, (Liber II Regum 4, 15)

  • Ascendit autem, et collocavit eum super lectulum hominis Dei, et clausit ostium: et egressa, (Liber II Regum 4, 21)

  • ingressusque clausit ostium super se et super puerum, et oravit ad Dominum. (Liber II Regum 4, 33)

  • Venit ergo Naaman cum equis et curribus, et stetit ad ostium domus Elisei: (Liber II Regum 5, 9)

  • Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Præmisit itaque virum: et antequam veniret nuntius ille, dixit ad senes: Numquid scitis quod miserit filius homicidæ hic, ut præcidatur caput meum? videte ergo: cum venerit nuntius, claudite ostium, et non sinatis eum introire: ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est. (Liber II Regum 6, 32)

  • Tenensque lenticulam olei, fundes super caput ejus, et dices: Hæc dicit Dominus: Unxi te regem super Israël. Aperiesque ostium, et fugies, et non ibi subsistes. (Liber II Regum 9, 3)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina