Znaleziono 16965 Wyniki dla: Or
Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama. (Liber Exodus 30, 36)
Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis. (Liber Exodus 30, 38)
marmore, et gemmis, et diversitate lignorum. (Liber Exodus 31, 5)
Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi, (Liber Exodus 31, 6)
tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi, (Liber Exodus 31, 7)
et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua, (Liber Exodus 31, 9)
Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui. (Liber Exodus 31, 14)
Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur. (Liber Exodus 31, 15)
Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit : Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant : Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit. (Liber Exodus 32, 1)
Dixitque ad eos Aaron : Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me. (Liber Exodus 32, 2)
Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem : dixeruntque : Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. (Liber Exodus 32, 4)
Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens : Cras solemnitas Domini est. (Liber Exodus 32, 5)