Mosaico decorativo

Znaleziono 16965 Wyniki dla: Or

  • Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes. (Liber Exodus 22, 25)

  • Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat : si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum. (Liber Exodus 22, 27)

  • Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere : primogenitum filiorum tuorum dabis mihi. (Liber Exodus 22, 29)

  • Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies. (Liber Exodus 23, 2)

  • Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium. (Liber Exodus 23, 7)

  • Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum. (Liber Exodus 23, 8)

  • Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro. (Liber Exodus 23, 13)

  • Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto : non apparebis in conspectu meo vacuus. (Liber Exodus 23, 15)

  • Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. (Liber Exodus 23, 16)

  • Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo. (Liber Exodus 23, 17)

  • Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te. (Liber Exodus 23, 22)

  • Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram. (Liber Exodus 23, 23)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina