Mosaico decorativo

Znaleziono 16965 Wyniki dla: Or

  • Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quæ assumptio, nisi vita ex mortuis? (Epistula ad Romanos 11, 15)

  • noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te. (Epistula ad Romanos 11, 18)

  • Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat. (Epistula ad Romanos 11, 21)

  • Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret, (Epistula ad Romanos 11, 25)

  • Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum. (Epistula ad Romanos 11, 27)

  • Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum: (Epistula ad Romanos 11, 30)

  • ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur. (Epistula ad Romanos 11, 31)

  • aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? (Epistula ad Romanos 11, 35)

  • Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula. Amen. (Epistula ad Romanos 11, 36)

  • Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. (Epistula ad Romanos 12, 1)

  • Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. (Epistula ad Romanos 12, 2)

  • Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. (Epistula ad Romanos 12, 3)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina