Znaleziono 16965 Wyniki dla: Or
Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem, (Evangelium secundum Marcum 15, 16)
et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam. (Evangelium secundum Marcum 15, 17)
Et cœperunt salutare eum: Ave rex Judæorum. (Evangelium secundum Marcum 15, 18)
Et percutiebant caput ejus arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum. (Evangelium secundum Marcum 15, 19)
Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. (Evangelium secundum Marcum 15, 24)
Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum. (Evangelium secundum Marcum 15, 25)
Et erat titulus causæ ejus inscriptus: Rex Judæorum. (Evangelium secundum Marcum 15, 26)
Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam. (Evangelium secundum Marcum 15, 33)
Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? (Evangelium secundum Marcum 15, 34)
Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. (Evangelium secundum Marcum 15, 38)
Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome: (Evangelium secundum Marcum 15, 40)
venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. (Evangelium secundum Marcum 15, 43)