Znaleziono 16965 Wyniki dla: Or
Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 18)
Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 19)
Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 20)
Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 21)
Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 23)
Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 29)
et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 2)
et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 6)
Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum: (Evangelium secundum Matthaeum 8, 11)
filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 12)
Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 13)
ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et ægrotationes nostras portavit. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 17)