Znaleziono 221 Wyniki dla: Opus
Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum. (Liber Isaiae 32, 17)
ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur: ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. (Liber Isaiae 40, 10)
Ecce vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo quod non est: abominatio est qui elegit vos. (Liber Isaiae 41, 24)
Væ qui contradicit fictori suo, testa de samiis terræ ! Numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est? (Liber Isaiae 45, 9)
Hæc dicit Dominus, Sanctus Israël, plastes ejus: Ventura interrogate me ; super filios meos et super opus manuum mearum mandate mihi. (Liber Isaiae 45, 11)
Et ego dixi: In vacuum laboravi ; sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi: ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo. (Liber Isaiae 49, 4)
Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum ; et ego creavi interfectorem ad disperdendum. (Liber Isaiae 54, 16)
Telæ eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis ; opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum. (Liber Isaiae 59, 6)
Populus autem tuus omnes justi ; in perpetuum hæreditabunt terram: germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum. (Liber Isaiae 60, 21)
Quia ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto ; et dabo opus eorum in veritate, et fœdus perpetuum feriam eis. (Liber Isaiae 61, 8)
Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ: Dicite filiæ Sion: Ecce Salvator tuus venit ; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo. (Liber Isaiae 62, 11)
Iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus ; qui sacrificaverunt super montes, et super colles exprobraverunt mihi ; et remetiar opus eorum primum in sinu eorum. (Liber Isaiae 65, 7)