Mosaico decorativo

Znaleziono 1207 Wyniki dla: Ope

  • Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum: (Epistula II ad Corinthios 4, 3)

  • Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. (Epistula II ad Corinthios 4, 12)

  • Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis, (Epistula II ad Corinthios 4, 17)

  • Quæ enim secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur: sæculi autem tristitia mortem operatur. (Epistula II ad Corinthios 7, 10)

  • Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem: sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed æmulationem, sed vindictam: in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio. (Epistula II ad Corinthios 7, 11)

  • ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quæ operatur per nos gratiarum actionem Deo. (Epistula II ad Corinthios 9, 11)

  • Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. (Epistula II ad Corinthios 11, 13)

  • Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ: quorum finis erit secundum opera ipsorum. (Epistula II ad Corinthios 11, 15)

  • (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes): (Epistula ad Galatas 2, 8)

  • Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. (Epistula ad Galatas 2, 16)

  • Hoc solum a vobis volo discere: ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? (Epistula ad Galatas 3, 2)

  • Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei? (Epistula ad Galatas 3, 5)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina