Mosaico decorativo

Znaleziono 1207 Wyniki dla: Ope

  • Et dicitis: Quare non portavit filius iniquitatem patris? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia præcepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita. (Prophetia Ezechielis 18, 19)

  • Si autem impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis quæ operatus est, et custodierit omnia præcepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 21)

  • Omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor: in justitia sua quam operatus est, vivet. (Prophetia Ezechielis 18, 22)

  • Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes justitiæ ejus quas fecerat, non recordabuntur: in prævaricatione qua prævaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 24)

  • Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis: in injustitia quam operatus est morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 26)

  • Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit: (Prophetia Ezechielis 18, 27)

  • considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 28)

  • Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te: scelus operati sunt in medio tui. (Prophetia Ezechielis 22, 9)

  • Verecundiora patris discooperuerunt in te ; immunditiam menstruatæ humiliaverunt in te: (Prophetia Ezechielis 22, 10)

  • et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie: frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te. (Prophetia Ezechielis 22, 11)

  • Conjuratio prophetarum in medio ejus: sicut leo rugiens, rapiensque prædam, animas devoraverunt: opes et pretium acceperunt: viduas ejus multiplicaverunt in medio illius. (Prophetia Ezechielis 22, 25)

  • Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tulerunt, et ipsam occiderunt gladio: et factæ sunt famosæ mulieres, et judicia perpetraverunt in ea. (Prophetia Ezechielis 23, 10)


"O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança." São Padre Pio de Pietrelcina