Znaleziono 1207 Wyniki dla: Ope
Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. (Liber Psalmorum 79, 11)
Remisisti iniquitatem plebis tuæ ; operuisti omnia peccata eorum. (Liber Psalmorum 84, 3)
Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra. (Liber Psalmorum 84, 10)
Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua. (Liber Psalmorum 85, 8)
Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum. (Liber Psalmorum 89, 16)
Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige. (Liber Psalmorum 89, 17)
Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo. (Liber Psalmorum 91, 5)
Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ. (Liber Psalmorum 91, 6)
Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi: (Liber Psalmorum 91, 8)
Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt ; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. (Liber Psalmorum 91, 10)
effabuntur et loquentur iniquitatem ; loquentur omnes qui operantur injustitiam? (Liber Psalmorum 93, 4)
Quis consurget mihi adversus malignantes? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem? (Liber Psalmorum 93, 16)