Znaleziono 761 Wyniki dla: Omnis
Quoniam hæc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar. (Liber Isaiae 21, 16)
Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta? (Liber Isaiae 22, 1)
Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriæ, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ. (Liber Isaiae 23, 9)
Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introëunte. (Liber Isaiae 24, 10)
Idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Jacob ; et iste omnis fructus: ut auferatur peccatum ejus, cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris allisos: non stabunt luci et delubra. (Liber Isaiae 27, 9)
Et tabescet omnis militia cælorum, et complicabuntur sicut liber cæli: et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu. (Liber Isaiae 34, 4)
Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: (Liber Isaiae 40, 4)
et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. (Liber Isaiae 40, 5)
Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. (Liber Isaiae 40, 6)
In memetipso juravi ; egredietur de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua. (Liber Isaiae 45, 23)
Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. (Liber Isaiae 46, 10)
Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob. (Liber Isaiae 49, 26)