Znaleziono 605 Wyniki dla: Omnibus
in tempore illo quo adducam vos, et in tempore quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen, et in laudem omnibus populis terræ, cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris, dicit Dominus. (Prophetia Sophoniae 3, 20)
Et dixit Aggæus: Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, numquid contaminabitur? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt: Contaminabitur. (Prophetia Aggaei 2, 14)
Hæc dicit Dominus exercituum: In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judæi, dicentes: Ibimus vobiscum: audivimus enim quoniam Deus vobiscum est. (Prophetia Zachariae 8, 23)
Et tuli virgam meam quæ vocabatur Decus, et abscidi eam, ut irritum facerem fœdus meum quod percussi cum omnibus populis. (Prophetia Zachariae 11, 10)
Ecce ego ponam Jerusalem superliminare crapulæ omnibus populis in circuitu: sed et Juda erit in obsidione contra Jerusalem. (Prophetia Zachariae 12, 2)
Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege. (Prophetia Malachiae 2, 9)
Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 16)
neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 15)
hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 32)
et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 22)
quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 32)
Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 20)