Mosaico decorativo

Znaleziono 1472 Wyniki dla: Omnes

  • Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes: sicut fecisti, fiet tibi ; retributionem tuam convertet in caput tuum. (Prophetia Abdiae 1, 15)

  • Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum, bibent omnes gentes jugiter: et bibent, et absorbebunt, et erunt quasi non sint. (Prophetia Abdiae 1, 16)

  • Et projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me: omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt. (Prophetia Ionae 2, 4)

  • Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus: et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo. (Prophetia Michaeae 1, 2)

  • Et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur. (Prophetia Michaeae 1, 7)

  • Et confundentur qui vident visiones, et confundentur divini ; et operient omnes vultos suos, quia non est responsum Dei. (Prophetia Michaeae 3, 7)

  • Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui ; nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri, in æternum et ultra. (Prophetia Michaeae 4, 5)

  • Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. (Prophetia Michaeae 5, 9)

  • Et perdam civitates terræ tuæ, et destruam omnes munitiones tuas: et auferam maleficia de manu tua, et divinationes non erunt in te: (Prophetia Michaeae 5, 11)

  • Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur ; vir fratrem suum ad mortem venatur. (Prophetia Michaeae 7, 2)

  • Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo. (Prophetia Nahum 1, 5)

  • Sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem: parvuli ejus elisi sunt in capite omnium viarum, et super inclytos ejus miserunt sortem, et omnes optimates ejus confixi sunt in compedibus. (Prophetia Nahum 3, 10)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina