Znaleziono 1472 Wyniki dla: Omnes
Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales. (Liber Iob 1, 3)
Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit. (Liber Iob 8, 12)
Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti: (Liber Iob 13, 27)
Audivi frequenter talia: consolatores onerosi omnes vos estis. (Liber Iob 16, 2)
Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. (Liber Iob 16, 8)
Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem. (Liber Iob 17, 10)
Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus ; devorabit eum ignis qui non succenditur: affligetur relictus in tabernaculo suo. (Liber Iob 20, 26)
Ecce vos omnes nostis: et quid sine causa vana loquimini? (Liber Iob 27, 12)
Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta. (Liber Iob 33, 1)
Posuit in nervo pedes meos ; custodivit omnes semitas meas. (Liber Iob 33, 11)
Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat. (Liber Iob 34, 21)
qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt: (Liber Iob 34, 27)