Znaleziono 1472 Wyniki dla: Omnes
Respondit Jesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini: (Evangelium secundum Ioannem 7, 21)
Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves. (Evangelium secundum Ioannem 10, 8)
Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. (Evangelium secundum Ioannem 11, 48)
Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. (Evangelium secundum Ioannem 13, 10)
Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit: Non estis mundi omnes. (Evangelium secundum Ioannem 13, 11)
In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. (Evangelium secundum Ioannem 13, 35)
ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti. (Evangelium secundum Ioannem 17, 21)
Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. (Evangelium secundum Ioannem 18, 20)
Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro. (Evangelium secundum Ioannem 18, 40)
Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus. (Actus Apostolorum 1, 14)
Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco: (Actus Apostolorum 2, 1)
et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. (Actus Apostolorum 2, 4)