Mosaico decorativo

Znaleziono 578 Wyniki dla: Nunc

  • Nunc quare mœrore contraheris? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem? (Prophetia Michaeae 4, 9)

  • Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens, quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem: ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum. (Prophetia Michaeae 4, 10)

  • Et nunc congregatæ sunt super te gentes multæ, quæ dicunt: Lapidetur, et aspiciat in Sion oculus noster. (Prophetia Michaeae 4, 11)

  • Nunc vastaberis, filia latronis. Obsidionem posuerunt super nos: in virga percutient maxillam judicis Israël. (Prophetia Michaeae 5, 1)

  • Et stabit, et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui: et convertentur, quia nunc magnificabitur usque ad terminos terræ. (Prophetia Michaeae 5, 4)

  • Qui optimus in eis est, quasi paliurus, et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculationis tuæ, visitatio tua venit: nunc erit vastitas eorum. (Prophetia Michaeae 7, 4)

  • Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quæ dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt in eam: nunc erit in conculcationem ut lutum platearum. (Prophetia Michaeae 7, 10)

  • Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam. (Prophetia Nahum 1, 13)

  • Et nunc hæc dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras. (Prophetia Aggaei 1, 5)

  • Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? et quid vos videtis hanc nunc? numquid non ita est, quasi non sit in oculis vestris? (Prophetia Aggaei 2, 4)

  • Et nunc confortare, Zorobabel, dicit Dominus ; et confortare, Jesu, fili Josedec, sacerdos magne ; et confortare, omnis populus terræ, dicit Dominus exercituum: et facite (quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum) (Prophetia Aggaei 2, 5)

  • Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini. (Prophetia Aggaei 2, 16)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina