Znaleziono 392 Wyniki dla: Numquid

  • Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum. (Evangelium secundum Ioannem 18, 25)

  • Respondit Pilatus: Numquid ego Judæus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? (Evangelium secundum Ioannem 18, 35)

  • Dixit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. (Evangelium secundum Ioannem 21, 5)

  • Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Ægyptium? (Actus Apostolorum 7, 28)

  • Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in libro prophetarum: Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israël? (Actus Apostolorum 7, 42)

  • Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? (Actus Apostolorum 10, 47)

  • Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit. (Epistula ad Romanos 3, 3)

  • Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram? (Epistula ad Romanos 3, 5)

  • Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit. (Epistula ad Romanos 9, 14)

  • O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? (Epistula ad Romanos 9, 20)

  • Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. (Epistula ad Romanos 10, 18)

  • Sed dico: Numquid Israël non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam. (Epistula ad Romanos 10, 19)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina