Znaleziono 392 Wyniki dla: Numquid
Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione? (Liber Psalmorum 87, 12)
Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis? (Liber Psalmorum 87, 13)
Memorare quæ mea substantia: numquid enim vane constituisti omnes filios hominum? (Liber Psalmorum 88, 48)
Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in præcepto? (Liber Psalmorum 93, 20)
et ait: Numquid inveniemus aliquem virum talem? et nunc faciemus eum amicum, et socium nostrum. (Liber I Maccabaeorum 10, 16)
Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? (Liber Proverbiorum 6, 27)
Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam? (Liber Proverbiorum 8, 1)
Numquid non occidit gigantem, et abstulit opprobrium de gente? (Liber Ecclesiasticus 47, 4)
Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci ! Numquid habitabitis vos soli in medio terræ? (Liber Isaiae 5, 8)
Et dixit: Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? (Liber Isaiae 7, 13)
et cum dixerint ad vos: Quærite a pythonibus et a divinis qui strident in incantationibus suis: numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis? (Liber Isaiae 8, 19)
Numquid non principes mei simul reges sunt? numquid non ut Charcamis, sic Calano? et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damascus, sic Samaria? (Liber Isaiae 10, 9)
