Znaleziono 605 Wyniki dla: Nomen

  • Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum? (Prophetia Malachiae 1, 6)

  • Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur: et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 1, 11)

  • Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino: quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus. (Prophetia Malachiae 1, 14)

  • Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo: et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus. (Prophetia Malachiae 3, 16)

  • Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento. (Prophetia Malachiae 4, 2)

  • Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 21)

  • Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 23)

  • Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen ejus Jesum. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 25)

  • Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 9)

  • et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 22)

  • Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 29)

  • Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 9)


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina