Znaleziono 605 Wyniki dla: Nomen

  • quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris, et ut invocemus nomen tuum, et laudemus te in captivitate nostra, quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum, qui peccaverunt ante te. (Liber Baruch 3, 7)

  • Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: pax justitiæ, et honor pietatis. (Liber Baruch 5, 4)

  • Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 14)

  • Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant, et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Ægypti. (Prophetia Ezechielis 20, 9)

  • et feci propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in conspectu earum. (Prophetia Ezechielis 20, 14)

  • Averti autem manum meam, et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in oculis earum. (Prophetia Ezechielis 20, 22)

  • Et dixi ad eos: Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini? et vocatum est nomen ejus Excelsum usque ad hanc diem. (Prophetia Ezechielis 20, 29)

  • Et vos, domus Israël, hæc dicit Dominus Deus: Singuli post idola vestra ambulate, et servite eis. Quod si et in hoc non audieritis me, et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris: (Prophetia Ezechielis 20, 39)

  • Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, et non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima, domus Israël, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 20, 44)

  • Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie. (Prophetia Ezechielis 24, 2)

  • Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt: et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis: Populus Domini iste est, et de terra ejus egressi sunt. (Prophetia Ezechielis 36, 20)

  • Idcirco dices domui Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israël, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis. (Prophetia Ezechielis 36, 22)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina