Znaleziono 605 Wyniki dla: Nomen

  • Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum: (Liber Genesis 2, 11)

  • Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ. (Liber Genesis 2, 13)

  • Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates. (Liber Genesis 2, 14)

  • Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus. (Liber Genesis 2, 19)

  • Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium. (Liber Genesis 3, 20)

  • Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch. (Liber Genesis 4, 17)

  • Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. (Liber Genesis 4, 19)

  • Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo. (Liber Genesis 4, 21)

  • Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. (Liber Genesis 4, 25)

  • Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste cœpit invocare nomen Domini. (Liber Genesis 4, 26)

  • Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. (Liber Genesis 5, 2)

  • Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. (Liber Genesis 5, 3)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina