Znaleziono 161 Wyniki dla: Noli

  • Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est. (Liber Numeri 22, 12)

  • vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis: noli timere, nec quidquam paveas. (Liber Deuteronomii 1, 21)

  • noli metuere, sed recordare quæ fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis Ægyptiis, (Liber Deuteronomii 7, 18)

  • Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum: non dimittet, nec derelinquet te: noli timere, nec paveas. (Liber Deuteronomii 31, 8)

  • Ecce præcipio tibi: confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris. (Liber Iosue 1, 9)

  • Noli ergo metuere, sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meæ, mulierem te esse virtutis. (Liber Ruth 3, 11)

  • Dixitque Gad propheta ad David: Noli manere in præsidio: proficiscere, et vade in terram Juda. Et profectus est David, et venit in saltum Haret. (Liber I Samuelis 22, 5)

  • Dixitque ei rex: Noli timere: quid vidisti? Et ait mulier ad Saul: Deos vidi ascendentes de terra. (Liber I Samuelis 28, 13)

  • Rursumque locutus est Abner ad Asaël: Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum. (Liber II Samuelis 2, 22)

  • Quæ respondit ei: Noli frater mi, noli opprimere me: neque enim hoc fas est in Israël: noli facere stultitiam hanc. (Liber II Samuelis 13, 12)

  • Dixitque rex ad Absalom: Noli fili mi, noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te. Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei. (Liber II Samuelis 13, 25)

  • tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias quæ facies ei : deducesque canos ejus cum sanguine ad inferos. (Liber I Regum 2, 9)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina