Znaleziono 478 Wyniki dla: Noc
Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit, et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua: et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit. (Prophetia Ezechielis 33, 12)
Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est: et benedixit Daniel Deum cæli, (Prophetia Danielis 2, 19)
Benedicite, noctes et dies, Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 71)
Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldæus. (Prophetia Danielis 5, 30)
Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo justitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delictum non feci. (Prophetia Danielis 6, 22)
Videbam in visione mea nocte: et ecce quatuor venti cæli pugnabant in mari magno. (Prophetia Danielis 7, 2)
Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis: dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem. (Prophetia Danielis 7, 7)
Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cæli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit: et in conspectu ejus obtulerunt eum. (Prophetia Danielis 7, 13)
judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et justum non interficies. (Prophetia Danielis 13, 53)
Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia, et biberunt. (Prophetia Danielis 14, 14)
Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam. (Prophetia Osee 4, 5)
Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis ; tota nocte dormivit coquens eos: mane ipse succensus quasi ignis flammæ. (Prophetia Osee 7, 6)