Znaleziono 13039 Wyniki dla: No
Non sum liber? non sum Apostolus? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Domino? (Epistula I ad Corinthios 9, 1)
Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum: nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. (Epistula I ad Corinthios 9, 2)
Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? (Epistula I ad Corinthios 9, 4)
numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? (Epistula I ad Corinthios 9, 5)
aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi? (Epistula I ad Corinthios 9, 6)
Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? (Epistula I ad Corinthios 9, 7)
Numquid secundum hominem hæc dico? an et lex hæc non dicit? (Epistula I ad Corinthios 9, 8)
Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo? (Epistula I ad Corinthios 9, 9)
an propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi. (Epistula I ad Corinthios 9, 10)
Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus? (Epistula I ad Corinthios 9, 11)
Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. (Epistula I ad Corinthios 9, 12)
Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. (Epistula I ad Corinthios 9, 15)