Znaleziono 13039 Wyniki dla: No
Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus, (Epistula ad Romanos 9, 24)
sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. (Epistula ad Romanos 9, 25)
Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi. (Epistula ad Romanos 9, 26)
et sicut prædixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. (Epistula ad Romanos 9, 29)
Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quæ ex fide est. (Epistula ad Romanos 9, 30)
Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit. (Epistula ad Romanos 9, 31)
Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis, (Epistula ad Romanos 9, 32)
sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui credit in eum, non confundetur. (Epistula ad Romanos 9, 33)
Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. (Epistula ad Romanos 10, 2)
Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. (Epistula ad Romanos 10, 3)
Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur. (Epistula ad Romanos 10, 11)
Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. (Epistula ad Romanos 10, 12)