Znaleziono 13039 Wyniki dla: No
Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio. (Evangelium secundum Ioannem 14, 13)
Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam. (Evangelium secundum Ioannem 14, 14)
Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. (Evangelium secundum Ioannem 14, 17)
Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos. (Evangelium secundum Ioannem 14, 18)
Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 19)
In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 20)
Dicit ei Judas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo? (Evangelium secundum Ioannem 14, 22)
qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed ejus qui misit me, Patris. (Evangelium secundum Ioannem 14, 24)
Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 26)
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. (Evangelium secundum Ioannem 14, 27)
Jam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. (Evangelium secundum Ioannem 14, 30)
Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc. (Evangelium secundum Ioannem 14, 31)