Znaleziono 13039 Wyniki dla: No
sulphure, et salis ardore comburens, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet, in exemplum subversionis Sodomæ et Gomorrhæ, Adamæ et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo. (Liber Deuteronomii 29, 23)
et servierunt diis alienis, et adoraverunt eos, quos nesciebant, et quibus non fuerant attributi: (Liber Deuteronomii 29, 26)
Abscondita, Domino Deo nostro ; quæ manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus. (Liber Deuteronomii 29, 29)
Mandatum hoc, quod ego præcipio tibi hodie, non supra te est, neque procul positum, (Liber Deuteronomii 30, 11)
nec in cælo situm, ut possis dicere: Quis nostrum valet ad cælum ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus? (Liber Deuteronomii 30, 12)
neque trans mare positum: ut causeris, et dicas: Quis ex nobis poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod præceptum est? (Liber Deuteronomii 30, 13)
Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis: (Liber Deuteronomii 30, 17)
et dixit ad eos: Centum viginti annorum sum hodie ; non possum ultra egredi et ingredi, præsertim cum et Dominus dixerit mihi: Non transibis Jordanem istum. (Liber Deuteronomii 31, 2)
Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te. (Liber Deuteronomii 31, 6)
Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum: non dimittet, nec derelinquet te: noli timere, nec paveas. (Liber Deuteronomii 31, 8)
Præcepitque eis, dicens: Post septem annos, anno remissionis, in solemnitate tabernaculorum, (Liber Deuteronomii 31, 10)
Filii quoque eorum qui nunc ignorant, ut audire possint, et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra, ad quam vos, Jordane transmisso, pergitis obtinendam. (Liber Deuteronomii 31, 13)