Znaleziono 13039 Wyniki dla: No
Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, (Epistula II ad Corinthios 4, 1)
sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. (Epistula II ad Corinthios 4, 2)
Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum: (Epistula II ad Corinthios 4, 3)
in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei. (Epistula II ad Corinthios 4, 4)
Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum: (Epistula II ad Corinthios 4, 5)
quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu. (Epistula II ad Corinthios 4, 6)
Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus: ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. (Epistula II ad Corinthios 4, 7)
In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur: (Epistula II ad Corinthios 4, 8)
persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus: (Epistula II ad Corinthios 4, 9)
semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris. (Epistula II ad Corinthios 4, 10)
Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. (Epistula II ad Corinthios 4, 11)
Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. (Epistula II ad Corinthios 4, 12)