Znaleziono 13039 Wyniki dla: No
Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ. (Liber Genesis 11, 29)
Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran. (Liber Genesis 11, 32)
Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. (Liber Genesis 12, 2)
Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran. (Liber Genesis 12, 4)
Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei. (Liber Genesis 12, 7)
Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus. (Liber Genesis 12, 8)
Cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum, dixit Sarai uxori suæ: Novi quod pulchra sis mulier: (Liber Genesis 12, 11)
Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset? (Liber Genesis 12, 18)
in loco altaris quod fecerat prius: et invocavit ibi nomen Domini. (Liber Genesis 13, 4)
Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis. (Liber Genesis 13, 13)
Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron: ædificavitque ibi altare Domino. (Liber Genesis 13, 18)
Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo. (Liber Genesis 14, 4)