Znaleziono 91 Wyniki dla: Multos
Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israël, (Liber I Paralipomenon 28, 5)
Veneruntque Idumæi, et percusserunt multos ex Juda, et ceperunt prædam magnam. (Liber II Paralipomenon 28, 17)
Hujuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes: Nos sumus servi Dei cæli et terræ, et ædificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos multos, quodque rex Israël magnus ædificaverat, et exstruxerat. (Liber Esdrae 5, 11)
Et protraxisti super eos annos multos, et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum : et non audierunt, et tradidisti eos in manu populorum terrarum. (Liber Nehemiae 9, 30)
Denique cum reversus esset rex Sennacherib, fugiens a Judæa plagam quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israël, Tobias sepeliebat corpora eorum. (Liber Thobis 1, 21)
Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti ; (Liber Iob 4, 3)
Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. (Liber Iob 34, 24)
Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi: quoniam inter multos erant mecum. (Liber Psalmorum 54, 19)
Et exacerbabat reges multos, et lætificabat Jacob in operibus suis, et in sæculum memoria ejus in benedictione. (Liber I Maccabaeorum 3, 7)
Et ait Judas: Facile est concludi multos in manus paucorum: et non est differentia in conspectu Dei cæli liberare in multis, et in paucis: (Liber I Maccabaeorum 3, 18)
Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori. (Liber I Maccabaeorum 6, 9)
Et venerunt per Idumæam, et applicuerunt ad Bethsuram, et pugnaverunt dies multos: et fecerunt machinas, et exierunt, et succenderunt eas igni, et pugnaverunt viriliter. (Liber I Maccabaeorum 6, 31)