Znaleziono 210 Wyniki dla: Mortuus
Evenit ergo ei sicut prædictum fuerat, et conculcavit eum populus in porta, et mortuus est. (Liber II Regum 7, 20)
Ochozias autem rex Juda videns hoc, fugit per viam domus horti: persecutusque est eum Jehu, et ait: Etiam hunc percutite in curru suo. Et percusserunt eum in ascensu Gaver, qui est juxta Jeblaam: qui fugit in Mageddo, et mortuus est ibi. (Liber II Regum 9, 27)
Josachar namque filius Semaath, et Jozabad filius Somer servi ejus, percusserunt eum, et mortuus est: et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David: regnavitque Amasias filius ejus pro eo. (Liber II Regum 12, 21)
Eliseus autem ægrotabat infirmitate, qua et mortuus est: descenditque ad eum Joas rex Israël, et flebat coram eo, dicebatque: Pater mi, pater mi, currus Israël et auriga ejus. (Liber II Regum 13, 14)
Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terram in ipso anno. (Liber II Regum 13, 20)
Mortuus est autem Hazaël rex Syriæ, et regnavit Benadad filius ejus pro eo. (Liber II Regum 13, 24)
Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israël, quindecim annis. (Liber II Regum 14, 17)
Regemque constituit Pharao Nechao Eliacim filium Josiæ pro Josia patre ejus: vertitque nomen ejus Joakim. Porro Joachaz tulit, et duxit in Ægyptum, et mortuus est ibi. (Liber II Regum 23, 34)
Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniæ filii Elisama de semine regio, et decem viri cum eo: percusseruntque Godoliam, qui et mortuus est: sed et Judæos et Chaldæos qui erant cum eo in Maspha. (Liber II Regum 25, 25)
Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra. (Liber I Paralipomenon 1, 44)
Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. (Liber I Paralipomenon 1, 45)
Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. (Liber I Paralipomenon 1, 47)