Znaleziono 1191 Wyniki dla: Mihi
Et si quidem bene, et ut historiæ competit, hoc et ipse velim: sin autem minus digne, concedendum est mihi. (Liber II Maccabaeorum 15, 39)
Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant. (Liber Proverbiorum 23, 26)
Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ; reddam unicuique secundum opus suum. (Liber Proverbiorum 24, 29)
Duo rogavi te: ne deneges mihi antequam moriar: (Liber Proverbiorum 30, 7)
vanitatem et verba mendacia longe fac a me ; mendicitatem et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria, (Liber Proverbiorum 30, 8)
Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro: (Liber Proverbiorum 30, 18)
Magnificavi opera mea, ædificavi mihi domos, et plantavi vineas ; (Liber Ecclesiastes 2, 4)
et exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium. (Liber Ecclesiastes 2, 6)
coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum ac provinciarum ; feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda ; (Liber Ecclesiastes 2, 8)
Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 15)
Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus ; et hæc est pars illius. (Liber Ecclesiastes 5, 17)
Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas: Non mihi placent ; (Liber Ecclesiastes 12, 1)