Znaleziono 1216 Wyniki dla: Mensura Promissa Terra
Memores enim erant adhuc eorum quæ in incolatu illorum facta fuerant: quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum. (Liber Sapientiae 19, 10)
Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis? (Liber Ecclesiasticus 10, 9)
Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra. (Liber Ecclesiasticus 10, 20)
Ecce cælum et cæli cælorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur. (Liber Ecclesiasticus 16, 18)
Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum: (Liber Ecclesiasticus 17, 1)
Virtutem altitudinis cæli ipse conspicit: et omnes homines terra et cinis. (Liber Ecclesiasticus 17, 31)
Et in omni terra steti: et in omni populo, (Liber Ecclesiasticus 24, 9)
Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus, et ex ipsis posuit in numerum dierum: et omnes homines de solo et ex terra unde creatus est Adam. (Liber Ecclesiasticus 33, 10)
Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa. (Liber Ecclesiasticus 38, 4)
Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra, et viæ illius viis illorum directæ sunt, sic peccatoribus offensiones in ira ejus. (Liber Ecclesiasticus 39, 29)
a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere: (Liber Ecclesiasticus 40, 3)
Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquæ in mare revertentur. (Liber Ecclesiasticus 40, 11)