Znaleziono 25 Wyniki dla: Membra
Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. (Epistula I ad Corinthios 6, 15)
An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? (Epistula I ad Corinthios 6, 19)
Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. (Epistula I ad Corinthios 12, 12)
Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. (Epistula I ad Corinthios 12, 18)
Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. (Epistula I ad Corinthios 12, 20)
Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt: (Epistula I ad Corinthios 12, 22)
et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. (Epistula I ad Corinthios 12, 23)
ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. (Epistula I ad Corinthios 12, 25)
Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. (Epistula I ad Corinthios 12, 26)
Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. (Epistula I ad Corinthios 12, 27)
Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra. (Epistula ad Ephesios 4, 25)
quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. (Epistula ad Ephesios 5, 30)