Mosaico decorativo

Znaleziono 1481 Wyniki dla: Mea

  • Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni. (Canticum Canticorum 3, 2)

  • Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem: Num quem diligit anima mea vidistis? (Canticum Canticorum 3, 3)

  • Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ. (Canticum Canticorum 3, 4)

  • Sponsus. Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad. (Canticum Canticorum 4, 1)

  • Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. (Canticum Canticorum 4, 7)

  • Veni de Libano, sponsa mea: veni de Libano, veni, coronaberis: de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. (Canticum Canticorum 4, 8)

  • Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa ; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. (Canticum Canticorum 4, 9)

  • Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. (Canticum Canticorum 4, 10)

  • Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus. (Canticum Canticorum 4, 12)

  • Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Sponsus. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa ; messui myrrham meam cum aromatibus meis ; comedi favum cum melle meo ; bibi vinum meum cum lacte meo ; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi. (Canticum Canticorum 5, 1)

  • Sponsa. Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: Sponsus. Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. (Canticum Canticorum 5, 2)

  • Sponsa. Expoliavi me tunica mea: quomodo induar illa? lavi pedes meos: quomodo inquinabo illos? (Canticum Canticorum 5, 3)


"Como é belo esperar!" São Padre Pio de Pietrelcina