Znaleziono 1481 Wyniki dla: Mea
Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam. (Liber Iob 13, 15)
Quantas habeo iniquitates et peccata? scelera mea et delicta ostende mihi. (Liber Iob 13, 23)
Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti: (Liber Iob 13, 27)
Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. (Liber Iob 14, 14)
Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam. (Liber Iob 14, 17)
Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea: (Liber Iob 16, 4)
roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis. (Liber Iob 16, 6)
Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. (Liber Iob 16, 9)
Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt pœnis meis. (Liber Iob 16, 11)
Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum. (Liber Iob 16, 13)
Circumdedit me lanceis suis ; convulneravit lumbos meos: non pepercit, et effudit in terra viscera mea. (Liber Iob 16, 14)
Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam. (Liber Iob 16, 16)
